Post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus ut leo cadaveribus
pastus multa huius modi scrutabatur. quae singula narrare non refert, me
professione modum, quod evitandum est, excedamus.
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat
eum vita et imperio spoliari, itineribus interiectis permutatione
iumentorum emensis venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae
sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit comes, qui
sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus milites ducens,
quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator ce
Continuez d'explorer la communauté !