Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec
adgnosco nec postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non recte
iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut si
quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem filii
tulit! memineram Paulum, videram Galum, sed hi in pueris, Cato in
perfecto et spectato viro.
Hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et
subsidiis amicorum mariti inops cum liberis uxor alitur Reguli et
dotatur ex aerario filia Scipionis, cum nobilitas florem adultae
virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret patris.
Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra
modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens et
forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium
doctrinarum minus quam nobilem decuerat institutus, quo administrante
seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini: huius avidis usibus
vulgus intentum ad motus asperos excitatur et crebros.
Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili
cataractas porrigitur et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt
bellatores seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum
adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa se raptantes, in
tranquillis vel turbidis rebus: nec eorum quisquam aliquando stivam
adprehendit vel arborem colit aut arva subigendo quaeritat victum, sed
errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare sine sedibus
fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus unius
soli illis umquam placet.